Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 20

 
Accipe, Cydippe, despecti nomen Aconti,
 
Illius, in pomo qui tibi verba dedit.
 
Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
 
Promissam satis est te semel esse mihi.
 
Perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
 
Quod meus est ulla parte dolere dolor!
 
Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae, 5
 
Suspicor ingenuas erubuisse genas.
 
Coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
 
Debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
 
Verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus
 
Pertulit ad castas me iaciente manus; 10
 
Invenies illic, id te spondere, quod opto
 
Te potius, virgo, quam meminisse deam.
 
Nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud;
 
Adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
 
Quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo 15
 
Et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
 
Spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor.
 
Non potes hoc factum teste negare dea.
← Önceki bölüm Şiir 20 · 1 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme