Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
Speravi melius, quia me meruisse putavi;
 
Quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
 
Fallere credentem non est operosa puellam
 
Gloria. simplicitas digna favore fuit.
 
Sum decepta tuis et amans et femina verbis. 65
 
Di faciant, laudis summa sit ista tuae!
 
Inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
 
Magnificus titulis stet pater ante suis.
 
Cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
 
Et Sinis et tauri mixtaque forma viri 70
 
Et domitae bello Thebae fusique bimembres
 
Et pulsata nigri regia caeca dei —
 
Hoc tua post illos titulo signetur imago:
 
Hic est, cuius amans hospita capta dolo est.
 
De tanta rerum turba factisque parentis 75
 
Sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
 
Quod solum excusat, solum miraris in illo;
 
Heredem patriae, perfide, fraudis agis.
 
Illa — nec invideo — fruitur meliore marito
 
Inque capistratis tigribus alta sedet; 80
← Önceki Şiir 2 · 4 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme