Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 19

 
Certe ego tum ventos audirem laeta sonantis,
 
Et numquam placidas esse precarer aquas.
 
Quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
 
Contemptumque prius nunc vereare fretum?
 
Nam memini, cum te saevum veniente minaxque 85
 
Non minus, aut multo non minus, aequor erat;
 
Cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto,
 
Ne miserae virtus sit tua flenda mihi!'
 
Unde novus timor hic, quoque illa audacia fugit?
 
Magnus ubi est spretis ille natator aquis? 90
 
Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
 
Et facias placidum per mare tutus iter —
 
Dummodo sis idem, dum sic, ut scribis, amemur,
 
Flammaque non fiat frigidus illa cinis.
 
Non ego tam ventos timeo mea vota morantes, 95
 
Quam similis vento ne tuus erret amor,
 
Ne non sim tanti, superentque pericula causam,
 
Et videar merces esse labore minor.
 
Interdum metuo, patria ne laedar et inpar
 
Dicar Abydeno Thressa puella toro. 100
← Önceki Şiir 19 · 5 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme