Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 19

 
'Iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
 
An vigilant omnes, et timet ille suos?
 
Iamne suas umeris illum deponere vestes,
 
Pallade iam pingui tinguere membra putas?'
 
Adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet, 45
 
Sed movet obrepens somnus anile caput.
 
Postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam,
 
'Lentaque dimotis bracchia iactat aquis.'
 
Paucaque cum tacta perfeci stamina terra,
 
An medio possis, quaerimus, esse freto. 50
 
Et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
 
Ut tibi det faciles utilis aura vias;
 
Auribus incertas voces captamus, et omnem
 
Adventus strepitum credimus esse tui.
 
Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis 55
 
Acta, subit furtim lumina fessa sopor.
 
Forsitan invitus mecum tamen, inprobe, dormis,
 
Et, quamquam non vis ipse venire, venis.
 
Nam modo te videor prope iam spectare natantem,
 
Bracchia nunc umeris umida ferre meis, 60
← Önceki Şiir 19 · 3 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme