Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 19

 
Quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis,
 
Unda simul miserum vitaque deseruit.
 
Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
 
Nec nisi tranquillo bracchia crede mari!
 
Si tibi non parcis, dilectae parce puellae, 205
 
Quae numquam nisi te sospite sospes ero!
 
Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
 
Tu placidas toto pectore finde vias!
 
Interea nanti, quoniam freta pervia non sunt,
 
Leniat invisas littera missa moras. 210
← Önceki Şiir 19 · 11 / 11 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme