Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 18

 
Est satis amissa locus hic infamis ab Helle,
 
Utque mihi parcat, nomine crimen habet.
 
Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
 
Aurea lanigero vellere vexit ovis;
 
Nec tamen officium pecoris navisve requiro, 145
 
Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
 
Parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
 
Idem navigium, navita, vector ero!
 
Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;
 
Publica non curat sidera noster amor. 150
 
Andromedan alius spectet claramque Coronam,
 
Quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
 
At mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
 
Indicium dubiae non placet esse viae.
 
Est aliud lumen, multo mihi certius istis, 155
 
Non errat tenebris quo duce noster amor;
 
Hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,
 
Quaque viam fecit Thessala pinus, eam,
 
Et iuvenem possim superare Palaemona nando
 
Morsaque quem subito reddidit herba deum. 160
← Önceki Şiir 18 · 8 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme