Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 18

 
Tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondam
 
Ignibus Actaeis incaluisse negas?
 
Gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
 
Aerios aditus, quo paterere modo?
 
Parce, precor, facilemque move moderatius auram — 45
 
Imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
 
Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
 
Quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
 
Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas —
 
Icarium quamvis hinc prope litus abest! 50
 
Quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
 
Tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
 
Interea, dum cuncta negant ventique fretumque,
 
Mente agito furti tempora prima mei.
 
Nox erat incipiens — namque est meminisse voluptas — 55
 
Cum foribus patriis egrediebar amans.
 
Nec mora, deposito pariter cum veste timore
 
Iactabam liquido bracchia lenta mari.
 
Luna fere tremulum praebebat lumen eunti
 
Ut comes in nostras officiosa vias. 60
← Önceki Şiir 18 · 3 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme