Şiir 18
Velle quid est aliud fugientia prendere poma
Spemque suo refugi fluminis ore sequi?
Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo,
Et me felicem nulla videbit hiemps,
Cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
185
In ventis et aqua spes mea semper erit?
Aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
Aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me
In freta non cautus tum quoque mittet amor;
190
Neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,
Pignora polliciti non tibi tarda dabo.
Sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor,
Ire per invitas experiemur aquas;
Aut mihi continget felix audacia salvo,
195
Aut mors solliciti finis amoris erit!
Optabo tamen ut partis expellar in illas,
Et teneant portus naufraga membra tuos;
Flebis enim tactuque meum dignabere corpus
Et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!'
200