Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 17

 
Sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
 
Non tamen haec illis esse minora puto.
 
Si iam divitiis locus hic numeroque virorum
 
Vincitur, at certe barbara terra tua est.
 
Munera tanta quidem promittit epistula dives 65
 
Ut possint ipsas illa movere deas;
 
Sed si iam vellem fines transire pudoris,
 
Tu melior culpae causa futurus eras.
 
Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,
 
Aut ego te potius quam tua dona sequar; 70
 
Utque ea non sperno, sic acceptissima semper
 
Munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
 
Plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
 
Quod per tam longas spes tua venit aquas.
 
Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa, 75
 
Quamvis experiar dissimulare, noto —
 
Cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
 
Quos vix instantes lumina nostra ferunt,
 
Et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
 
Sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis. 80
← Önceki Şiir 17 · 4 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme