Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 17

 
At peccant aliae, matronaque rara pudica est.
 
Quis prohibet raris nomen inesse meum?
 
Nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
 
Exemplo flecti me quoque posse putes,
 
Matris in admisso falsa sub imagine lusae 45
 
Error inest; pluma tectus adulter erat.
 
Nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus
 
Error qui facti crimen obumbret erit.
 
Illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
 
Felix in culpa quo Iove dicar ego? 50
 
Sed genus et proavos et regia nomina iactas.
 
Clara satis domus haec nobilitate sua est.
 
Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
 
Tantalidae Pelopis Tyndareique decus,
 
Dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem, 55
 
Quae falsam gremio credula fovit avem.
 
I nunc et Phrygiae late primordia gentis
 
Cumque suo Priamum Laumedonte refer!
 
Quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
 
Quintus, is a nostro nomine primus erit. 60
← Önceki Şiir 17 · 3 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme