Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 17

 
At fruar Iliacis opibus cultuque beato,
 
Donaque promissis uberiora feram;
 
Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
 
Congestoque auri pondere dives ero!
 
Da veniam fassae — non sunt tua munera tanti; 225
 
Nescio quo tellus me tenet ista modo.
 
Quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
 
Unde petam fratres, unde parentis opem?
 
Omnia Medeae fallax promisit Iason —
 
Pulsa est Aesonia num minus illa domo? 230
 
Non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
 
Non Idyia parens Chalciopeve soror.
 
Tale nihil timeo — sed nec Medea timebat!
 
Fallitur augurio spes bona saepe suo.
 
Omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto, 235
 
Navibus a portu lene fuisse fretum.
 
Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
 
Ante diem partus est tua visa parens;
 
Et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
 
Ilion arsurum praemonuisse ferunt. 240
← Önceki Şiir 17 · 12 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme