Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Vel mihi virginitas esset libata, vel illud
 
Quod poterat salva virginitate rapi.
 
Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces;
 
Flamma rogi flammas finiet una meas.
 
Praeposui regnis ego te, quae maxima quondam 165
 
Pollicita est nobis nupta sororque Iovis;
 
Dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
 
Contempta est virtus Pallade dante mihi.
 
Nec piget, aut umquam stulte legisse videbor;
 
Permanet in voto mens mea firma suo. 170
 
Spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
 
Deprecor, o tanto digna labore peti!
 
Non ego coniugium generosae degener opto,
 
Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
 
Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque 175
 
Invenies, medios ut taceamus avos;
 
Regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
 
Finibus inmensis vix obeunda, tenet.
 
Innumeras urbes atque aurea tecta videbis,
 
Quaeque suos dicas templa decere deos. 180
← Önceki Şiir 16 · 9 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme