Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
 
Ipse potens dubito fortis an esse velim.
 
Dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant
 
Utraque suspensi plena timoris!' ait;
 
'Nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae 85
 
Ibit in amplexus pulchrior illa tuos!'
 
Dixit, et ex aequo donis formaque probatis
 
Victorem caelo rettulit illa pedem.
 
Interea — credo versis ad prospera fatis —
 
Regius adgnoscor per rata signa puer. 90
 
Laeta domus nato post tempora longa recepto est,
 
Addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
 
Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
 
Multarum votum sola tenere potes!
 
Nec tantum regum natae petiere ducumque, 95
 
Sed nymphis etiam curaque amorque fui.
 
Quam super Oenones faciem mirarer? in orbe
 
Nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
 
Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
 
Coniugii spes est, Tyndari, facta tui. 100
← Önceki Şiir 16 · 5 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme