Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Constitit ante oculos actus velocibus alis
 
Atlantis magni Pleionesque nepos —
 
Fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre! —
 
Inque dei digitis aurea virga fuit;
 
Tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno, 65
 
Graminibus teneros inposuere pedes.
 
Obstipui, gelidusque comas erexerat horror,
 
Cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait,
 
'Arbiter es formae; certamina siste dearum;
 
Vincere quae forma digna sit una duas!' 70
 
Neve recusarem, verbis Iovis imperat et se
 
Protinus aetheria tollit in astra via.
 
Mens mea convaluit, subitoque audacia venit,
 
Nec timui vultu quamque notare meo.
 
Vincere erant omnes dignae iudexque querebar 75
 
Non omnes causam posse tenere suam.
 
Sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
 
Hanc esse ut scires, unde movetur amor.
 
Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
 
Iudicium donis sollicitare meum. 80
← Önceki Şiir 16 · 4 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme