Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
 
Inponit collo rusticus iste tuo.
 
Rumpor et invidia — quid enim non omnia narrem? —
 
Membra superiecta cum tua veste fovet.
 
Oscula cum vero coram non dura daretis, 225
 
Ante oculos posui pocula sumpta meos;
 
Lumina demitto cum te tenet artius ille,
 
Crescit et invito lentus in ore cibus.
 
Saepe dedi gemitus; et te — lasciva! — notavi
 
In gemitu risum non tenuisse meo. 230
 
Saepe mero volui flammam compescere, at illa
 
Crevit, et ebrietas ignis in igne fuit,
 
Multaque ne videam, versa cervice recumbo;
 
Sed revocas oculos protinus ipsa meos.
 
Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre, 235
 
Sed dolor a facie maior abesse tua.
 
Qua licet et possum, luctor celare furorem;
 
Sed tamen apparet dissimulatus amor.
 
Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!
 
Atque utinam soli sint ea nota tibi! 240
← Önceki Şiir 16 · 12 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme