Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
Non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat
 
Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
 
Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt —
 
Somnia formoso candidiora die.
 
Illic te invenio, quamvis regionibus absis; 125
 
Sed non longa satis gaudia somnus habet
 
Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
 
Saepe tuae videor supposuisse meos;
 
Oscula cognosco, quae tu committere lingua
 
Aptaque consueras accipere, apta dare. 130
 
Blandior interdum verisque simillima verba
 
Eloquor, et vigilant sensibus ora meis.
 
Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,
 
Et iuvat, et siccae non licet esse mihi.
 
At cum se Titan ostendit et omnia secum, 135
 
Tam cito me somnos destituisse queror;
 
Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint —
 
Conscia deliciis illa fuere meis.
 
Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
 
Attigit, in collo crine iacente feror. 140
← Önceki Şiir 15 · 7 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme