Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
Sive ita nascenti legem dixere Sorores
 
Nec data sunt vitae fila severa meae,
 
Sive abeunt studia in mores, artisque magistra
 
Ingenium nobis molle Thalia facit.
 
Quid mirum, si me primae lanuginis aetas 85
 
Abstulit, atque anni quos vir amare potest?
 
Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam —
 
Et faceres, sed te prima rapina tenet!
 
Hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe,
 
Iussus erit somnos continuare Phaon; 90
 
Hunc Venus in caelum curru vexisset eburno,
 
Sed videt et Marti posse placere suo.
 
O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
 
O decus atque aevi gloria magna tui,
 
Huc ades inque sinus, formose, relabere nostros! 95
 
Non ut ames oro, verum ut amere sinas.
 
Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis;
 
Adspice, quam sit in hoc multa litura loco!
 
Si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
 
Et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!' 100
← Önceki Şiir 15 · 5 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme