Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
At mea cum legerem, sat iam formosa videbar;
 
Unam iurabas usque decere loqui.
 
Cantabam, memini — meminerunt omnia amantes —
 
Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
 
Haec quoque laudabas, omnique a parte placebam — 45
 
Sed tum praecipue, cum fit amoris opus.
 
Tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat,
 
Crebraque mobilitas aptaque verba ioco,
 
Et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
 
Plurimus in lasso corpore languor erat. 50
 
Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
 
Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
 
O vos erronem tellure remittite vestra,
 
Nisiades matres Nisiadesque nurus,
 
Nec vos decipiant blandae mendacia linguae! 55
 
Quae dicit vobis, dixerat ante mihi.
 
Tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos —
 
Nam tua sum — vati consule, diva, tuae!
 
An gravis inceptum peragit fortuna tenorem
 
Et manet in cursu semper acerba suo? 60
← Önceki Şiir 15 · 3 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme