Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
 
Protinus est oculis cognita nostra tuis —
 
An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
 
Hoc breve nescires unde movetur opus?
 
Forsitan et quare mea sint alterna requiras 5
 
Carmina, cum lyricis sim magis apta modis.
 
Flendus amor meus est — elegiae flebile carmen;
 
Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
 
Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris
 
Fertilis accensis messibus ardet ager. 10
 
Arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;
 
Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
 
Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
 
Proveniunt; vacuae carmina mentis opus!
 
Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae, 15
 
Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
 
Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;
 
Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
 
Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;
 
Inprobe, multarum quod fuit, unus habes. 20
← Önceki bölüm Şiir 15 · 1 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme