Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 14

 
Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni —
 
Cetera nuptarum crimine turba iacet.
 
Clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
 
Est mihi supplicii causa fuisse piam.
 
Quod manus extimuit iugulo demittere ferrum, 5
 
Sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
 
Esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
 
Non piget inmunes caedis habere manus.
 
Me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
 
Quaeque aderant sacris, tendat in ora faces; 10
 
Aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
 
Ut, qua non cecidit vir nece, nupta cadam —
 
Non tamen, ut dicant morientia 'paenitet!' ora,
 
Efficiet. non est, quam piget esse, pia.
 
Paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores; 15
 
Hic solet eventus facta nefanda sequi.
 
Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis,
 
Et subitus dextrae praepedit ossa tremor.
 
Quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
 
Scribere de facta non sibi caede timet! 20
← Önceki bölüm Şiir 14 · 1 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme