Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 12

 
Donec terrigenae, facinus mirabile, fratres
 
Inter se strictas conseruere manus. 100
 
Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
 
Sibilat et torto pectore verrit humum!
 
Dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx,
 
Quique maris gemini distinet Isthmos aquas?
 
Illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta, 105
 
Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
 
Flammea subduxi medicato lumina somno,
 
Et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.
 
Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;
 
Munus, in exilio quod licet esse, tuli! 110
 
Virginitas facta est peregrini praeda latronis;
 
Optima cum cara matre relicta soror.
 
At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
 
Deficit hoc uno littera nostra loco.
 
Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra. 115
 
Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
 
Nec tamen extimui — quid enim post illa timerem? —
 
Credere me pelago, femina iamque nocens.
← Önceki Şiir 12 · 6 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme