Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 11

 
Num minus infestum, funebria munera, ferrum
 
Feminea teneo, non mea tela, manu? 20
 
O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
 
Venisset leto serior hora meo!
 
Cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,
 
Et tibi, non debet quod soror esse, fui?
 
Ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam, 25
 
Nescio quem sensi corde tepente deum.
 
Fugerat ore color; macies adduxerat artus;
 
Sumebant minimos ora coacta cibos;
 
Nec somni faciles et nox erat annua nobis,
 
Et gemitum nullo laesa dolore dabam. 30
 
Nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam
 
Nec noram, quid amans esset; at illud eram.
 
Prima malum nutrix animo praesensit anili;
 
Prima mihi nutrix 'Aeoli,' dixit, 'amas!'
 
Erubui, gremioque pudor deiecit ocellos; 35
 
Haec satis in tacita signa fatentis erant.
 
Iamque tumescebant vitiati pondera ventris,
 
Aegraque furtivum membra gravabat onus.
← Önceki Şiir 11 · 2 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme