Şiir 10
Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,
Nec, mea qui digitis lumina condat, erit?
120
Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,
Nec positos artus unguet amica manus?
Ossa superstabunt volucres inhumata marinae?
Haec sunt officiis digna sepulcra meis?
Ibis Cecropios portus patriaque receptus,
125
Cum steteris turbae celsus in ore tuae
Et bene narraris letum taurique virique
Sectaque per dubias saxea tecta vias,
Me quoque narrato sola tellure relictam!
Non ego sum titulis subripienda tuis.
130
Nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae
Filius; auctores saxa fretumque tui!
Di facerent, ut me summa de puppe videres;
Movisset vultus maesta figura tuos!
Nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente
135
Haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.
Adspice demissos lugentis more capillos
Et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis.