Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;
 
Alta puellares tardat harena pedes. 20
 
Interea toto clamavi in litore 'Theseu!':
 
Reddebant nomen concava saxa tuum,
 
Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
 
Ipse locus miserae ferre volebat opem.
 
Mons fuit — apparent frutices in vertice rari; 25
 
Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
 
Adscendo — vires animus dabat — atque ita late
 
Aequora prospectu metior alta meo.
 
Inde ego — nam ventis quoque sum crudelibus usa —
 
Vidi praecipiti carbasa tenta Noto. 30
 
Ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,
 
Frigidior glacie semianimisque fui.
 
Nec languere diu patitur dolor; excitor illo,
 
Excitor et summa Thesea voce voco.
 
'Quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu! 35
 
Flecte ratem! numerum non habet illa suum!'
 
Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;
 
Verbera cum verbis mixta fuere meis.
← Önceki Şiir 10 · 2 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme