Thesauros Literature elegy Epistulae

Epistulae

Epistulae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Illa relicta feris etiamnunc, improbe Theseu,
 
Vivit: et haec aequa mente tulisse velis:
 
Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
 
Credita non ulli quam tibi peius eram.
 
Quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto
 
Unde tuam sine me vela tulere ratem,
 
In quo me somnusque meus male prodidit et tu, 5
 
Per facinus somnis insidiate meis.
 
Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
 
Spargitur et tectae fronde queruntur aves.
 
Incertum vigilans ac somno languida movi
 
Thesea prensuras semisupina manus — 10
 
Nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
 
Perque torum moveo bracchia — nullus erat!
 
Excussere metus somnum; conterrita surgo,
 
Membraque sunt viduo praecipitata toro.
 
Protinus adductis sonuerunt pectora palmis, 15
 
Utque erat e somno turbida, rupta coma est.
 
Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
 
Quod videant oculi, nil nisi litus habent.
← Önceki bölüm Şiir 10 · 1 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme