Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Adde manus in vincla meas — meruere catenas —
 
Dum furor omnis abit, siquis amicus ades!
 
Nam furor in dominam temeraria bracchia movit;
 
Flet mea vaesana laesa puella manu.
 
Tunc ego vel caros potui violare parentes 5
 
Saeva vel in sanctos verbera ferre deos!
 
Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
 
Stravit deprensos lata per arva greges,
 
Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
 
Ausus in arcanas poscere tela deas? 10
 
Ergo ego digestos potui laniare capillos?
 
Nec dominam motae dedecuere comae.
 
Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
 
Maenalias arcu sollicitasse feras;
 
Talis periuri promissaque velaque Thesei 15
 
Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
 
Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
 
Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
 
Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
 
Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu. 20
← Önceki bölüm Şiir 7 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme