Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —
 
Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?
 
Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
 
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
 
Excute! sic, inquam, longa relevere catena, 25
 
Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
 
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
 
Roboribus duris ianua fulta riget.
 
Urbibus obsessis clausae munimina portae
 
Prosunt; in media pace quid arma times? 30
 
Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
 
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
 
Non ego militibus venio comitatus et armis;
 
Solus eram, si non saevus adesset Amor.
 
Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; 35
 
Ante vel a membris dividar ipse meis.
 
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
 
Mecum est et madidis lapsa corona comis.
 
Arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
 
Tempora noctis eunt; excute poste seram! 40
← Önceki Şiir 6 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme