Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem —
 
Ultima coena tuo sit, precor, illa viro!
 
Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
 
Adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
 
Alteriusque sinus apte subiecta fovebis? 5
 
Iniciet collo, cum volet, ille manum?
 
Desino mirari, posito quod candida vino
 
Atracis ambiguos traxit in arma viros.
 
Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
 
Vix a te videor posse tenere manus! 10
 
Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
 
Da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
 
Ante veni, quam vir — nec quid, si veneris ante,
 
Possit agi video; sed tamen ante veni.
 
Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto 15
 
Ibis, ut accumbas — clam mihi tange pedem!
 
Me specta nutusque meos vultumque loquacem;
 
Excipe furtivas et refer ipsa notas.
 
Verba superciliis sine voce loquentia dicam;
 
Verba leges digitis, verba notata mero. 20
← Önceki bölüm Şiir 4 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme