Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?
 
Carmine quid victas obstipuisse feras?
 
Et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis
 
Dicitur invita concinuisse lyra.
 
Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni 25
 
Vatum Pieriis ora rigantur aquis —
 
Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
 
Defugiunt avidos carmina sola rogos;
 
Durant, vatis opus, Troiani fama laboris
 
Tardaque nocturno tela retexta dolo. 30
 
Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
 
Altera cura recens, altera primus amor.
 
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
 
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
 
Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! — 35
 
Sollicitor nullos esse putare deos.
 
Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
 
Mors gravis a templis in cava busta trahet;
 
Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
 
Vix manet e toto, parva quod urna capit! 40
← Önceki Şiir 9 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme