Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
 
Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
 
Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
 
Ad rigidas canto carmen inane fores?
 
Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, 25
 
Sed trepidas acies et fera castra sequi
 
Proque bono versu primum deducite pilum!
 
Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
 
Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
 
Corruptae pretium virginis ipse fuit. 30
 
Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
 
Aerati postes, ferrea turris erat;
 
Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
 
Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
 
At cum regna senex caeli Saturnus haberet, 35
 
Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
 
Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
 
Manibus admorat, nullaque massa fuit.
 
At meliora dabat — curvo sine vomere fruges
 
Pomaque et in quercu mella reperta cava. 40
← Önceki Şiir 8 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme