Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Illius ad tactum Pylius iuvenescere possit
 
Tithonosque annis fortior esse suis.
 
Haec mihi contigerat; sed vir non contigit illi.
 
Quas nunc concipiam per nova vota preces?
 
Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, 45
 
Muneris oblati paenituisse deos.
 
Optabam certe recipi — sum nempe receptus;
 
Oscula ferre — tuli; proximus esse — fui.
 
Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
 
Quid, nisi possedi dives avarus opes? 50
 
Sic aret mediis taciti vulgator in undis
 
Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
 
A tenera quisquam sic surgit mane puella,
 
Protinus ut sanctos possit adire deos?
 
Sed, puto, non blande, non optima perdidit in me 55
 
Oscula; non omni sollicitavit ope!
 
Illa graves potuit quercus adamantaque durum
 
Surdaque blanditiis saxa movere suis.
 
Digna movere fuit certe vivosque virosque;
 
Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui. 60
← Önceki Şiir 7 · 3 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme