Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit,
 
Teque colent amnes. Ilia, pone metus!
 
Tu centum aut plures inter dominabere nymphas;
 
Nam centum aut plures flumina nostra tenent.
 
Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago; 65
 
Munera promissis uberiora feres.'
 
Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos
 
Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
 
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,
 
Currendi vires eripiente metu. 70
 
Sera tamen scindens inimico pollice crinem
 
Edidit indignos ore tremente sonos:
 
'O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
 
Condita, cum poterant virginis ossa legi!
 
Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas 75
 
Turpis et Iliacis infitianda focis?
 
Quid moror et digitis designor adultera vulgi?
 
Desint famosus quae notet ora pudor!'
 
Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
 
Atque ita se in rapidas perdita misit aquas. 80
← Önceki Şiir 6 · 4 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme