Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
In thalamum Danae ferro saxoque perennem
 
Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
 
Penelope mansit, quamvis custode carebat,
 
Inter tot iuvenes intemerata procos.
 
Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem 25
 
Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
 
Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
 
Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
 
Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
 
Ipse timor pretium corpore maius habet. 30
 
Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
 
Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
 
Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —
 
Hic metus externae corpora gentis agat!
 
Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,' 35
 
In laudem servi casta sit illa tui?
 
Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
 
Et notos mores non satis urbis habet
 
In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
 
Romulus Iliades Iliadesque Remus. 40
← Önceki Şiir 4 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme