Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Dure vir, inposito tenerae custode puellae
 
Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
 
Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
 
Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
 
Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est; 5
 
Nec custodiri, ne velit, ulla potest.
 
Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
 
Omnibus exclusis intus adulter erit.
 
Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
 
Semina nequitiae languidiora facit. 10
 
Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
 
Obsequio vinces aptius illa tuo.
 
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
 
Ore reluctanti fulminis ire modo;
 
Constitit ut primum concessas sensit habenas 15
 
Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
 
Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
 
Sic interdictis imminet aeger aquis.
 
Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
 
Argus — et hos unus saepe fefellit Amor; 20
← Önceki bölüm Şiir 4 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme