Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
 
Non sum materia fortior ipsa mea.
 
Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
 
Huic ego proveni lena comesque deae.
 
Quam tu non poteris duro reserare cothurno, 45
 
Haec est blanditiis ianua laxa meis;
 
Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
 
Multa supercilio non patienda tuo.
 
Per me decepto didicit custode Corinna
 
Liminis adstricti sollicitare fidem, 50
 
Delabique toro tunica velata soluta
 
Atque inpercussos nocte movere pedes.
 
A quotiens foribus duris infixa pependi,
 
Non verita a populo praetereunte legi!
 
Quin ego me memini, dum custos saevus abiret, 55
 
Ancillae miseram delituisse sinu.
 
Quid, cum me munus natali mittis, at illa
 
Rumpit et adposita barbara mersat aqua?
 
Prima tuae movi felicia semina mentis;
 
Munus habes, quod te iam petit ista, meum.' 60
← Önceki Şiir 1 · 3 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme