Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Fabula, nec sentis, tota iactaris in urbe,
 
Dum tua praeterito facta pudore refers.
 
Tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri;
 
Cessatum satis est — incipe maius opus!
 
Materia premis ingenium. cane facta virorum. 25
 
"haec animo," dices, "area facta meo est!"
 
Quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae,
 
Primaque per numeros acta iuventa suos.
 
Nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!
 
Inplebit leges spiritus iste meas.' 30
 
Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis
 
Densum caesarie terque quaterque caput.
 
Altera, si memini, limis subrisit ocellis —
 
Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
 
'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit, 35
 
'Me premis? an numquam non gravis esse potes?
 
Inparibus tamen es numeris dignata moveri;
 
In me pugnasti versibus usa meis.
 
Non ego contulerim sublimia carmina nostris;
 
Obruit exiguas regia vestra fores. 40
← Önceki Şiir 1 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme