Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris —
 
Parva, sed inriguis ora salubris aquis.
 
Sol licet admoto tellurem sidere findat,
 
Et micet Icarii stella proterva canis,
 
Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, 5
 
Et viret in tenero fertilis herba solo.
 
Terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
 
Dat quoque baciferam Pallada rarus ager;
 
Perque resurgentes rivis labentibus herbas
 
Gramineus madidam caespes obumbrat humum. 10
 
At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! —
 
Quae movet ardores est procul; ardor adest.
 
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
 
In caeli sine te parte fuisse velim.
 
Solliciti iaceant terraque premantur iniqua, 15
 
In longas orbem qui secuere vias! —
 
Aut iuvenum comites iussissent ire puellas,
 
Si fuit in longas terra secanda vias!
 
Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
 
Dummodo cum domina, molle fuisset iter. 20
← Önceki bölüm Şiir 16 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme