Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 13

 
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,
 
In dubio vitae lassa Corinna iacet.
 
Illa quidem clam me tantum molita pericli
 
Ira digna mea; sed cadit ira metu.
 
Sed tamen aut ex me conceperat — aut ego credo; 5
 
Est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
 
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
 
Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
 
Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo
 
Per septem portus in maris exit aquas, 10
 
Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi —
 
Sic tua sacra pius semper Osiris amet,
 
Pigraque labatur circa donaria serpens,
 
Et comes in pompa corniger Apis eat!
 
Huc adhibe vultus, et in una parce duobus! 15
 
Nam vitam dominae tu dabis, illa mihi.
 
Saepe tibi sedit certis operata diebus,
 
Qua cingit laurus Gallica turma tuas.
 
Tuque laborantes utero miserata puellas,
 
Quarum tarda latens corpora tendit onus, 20
← Önceki bölüm Şiir 13 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme