Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
Tu pinnas gemma, gemma variante capillos
 
Ibis in auratis aureus ipse rotis.
 
Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures;
 
Tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
 
Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae; 45
 
Fervida vicino flamma vapore nocet.
 
Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
 
Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
 
Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
 
Parce tuas in me perdere, victor, opes! 50
 
Adspice cognati felicia Caesaris arma —
 
Qua vicit, victos protegit ille manu.
← Önceki Şiir 2 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme