Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Me mea disperdat nullo prohibente puella —
 
Si satis una potest, si minus una, duae!
 
Sufficiam — graciles, non sunt sine viribus artus;
 
Pondere, non nervis corpora nostra carent;
 
Et lateri dabit in vires alimenta voluptas. 25
 
Decepta est opera nulla puella mea;
 
Saepe ego lascive consumpsi tempora noctis,
 
Utilis et forti corpore mane fui.
 
Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt!
 
Di faciant, leti causa sit ista mei! 30
 
Induat adversis contraria pectora telis
 
Miles et aeternum sanguine nomen emat.
 
Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
 
Aequora periuro naufragus ore bibat.
 
At mihi contingat Veneris languescere motu, 35
 
Cum moriar, medium solvar et inter opus;
 
Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
 
'Conveniens vitae mors fuit ista tuae!'
← Önceki Şiir 10 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme