Thesauros Literature elegy Amores

Amores

Amores Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Turpe tori reditu census augere paternos,
 
Et faciem lucro prostituisse suam.
 
Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
 
Pro male conducto gratia nulla toro.
 
Omnia conductor solvit; mercede soluta 45
 
Non manet officio debitor ille tuo.
 
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
 
Non habet eventus sordida praeda bonos.
 
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
 
Ut premerent sacrae virginis arma caput; 50
 
E quibus exierat, traiecit viscera ferro
 
Filius, et poenae causa monile fuit.
 
Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
 
Munera poscenti quod dare possit, habet.
 
Carpite de plenis pendentes vitibus uvas; 55
 
Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
 
Officium pauper numeret studiumque fidemque;
 
Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
 
Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
 
Dos mea; quam volui, nota fit arte mea. 60
← Önceki Şiir 10 · 3 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme