Şiir 9
Saepe soporatos invadere profuit hostes
Caedere et armata vulgus inerme manu.
Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
Et dominum capti deseruistis equi.
Nempe maritorum somnis utuntur amantes,
25
Et sua sopitis hostibus arma movent.
Custodum transire manus vigilumque catervas
Militis et miseri semper amantis opus.
Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt,
Quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
30
Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
Desinat. ingenii est experientis amor.
Ardet in abducta Briseide magnus Achilles —
Dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
35
Et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
Maenadis effusis obstipuisse comis.
Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
Notior in caelo fabula nulla fuit.
40