Şiir 6
e metu patriam, quae nunc te uindice freta
imposuit prorae publica uota tuae.
quam nisi defendes, murorum Romulus augur
ire Palatinas non bene uidit auis.
et nimium remis audent prope: turpe Latinis
45
principe te fluctus regia uela pati.
nec te, quod classis centenis remiget alis,
terreat: inuito labitur illa mari:
quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
tigna caua et pictos experiere metus.
50
frangit et attollit uires in milite causa;
quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
ducam laurigera Iulia rostra manu.’
dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
55
proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
sum deus; est nostri sanguinis ista fides.
60