Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 6

 
nympha iubet quaeri de more remotius antrum
 
utque comes sequitur destituitque ducem,
 
stulta! videt Ianus, quae post sua terga gerantur:
 
nil agis, et latebras respicit ille tuas.
 
nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem 125
 
occupat amplexu speque potitus ait:
 
‘ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
 
hoc pretium positae virginitatis habe.’
 
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
 
a foribus noxas (haec erat alba), dedit. 130
 
sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
 
guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
 
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,
 
canities pinnis, unguibus hamus inest.
 
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes 135
 
et vitiant cunis corpora rapta suis.
 
carpere dicuntur lactentia viscera rostris
 
et plenum poto sanguine guttur habent,
 
est illis strigibus nomen; sed nominis huius
 
causa, quod horrendum stridere nocte solent, 140
← Önceki Kitap 6 · 7 / 41 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme