Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 6

 
Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis haec est:
 
numine clausa aperit, claudit aperta suo.
 
unde datas habeat vires, obscurior aevo
 
fama, sed e nostro carmine certus eris.
 
adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni: 105
 
pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
 
inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores)
 
nequiquam multis saepe petita procis.
 
rura sequi iaculisque feras agitare solebat
 
nodosasque cava tendere valle plagas. 110
 
non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
 
credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
 
huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
 
reddebat tales protinus illa sonos:
 
‘haec loca lucis habent nimis et cum luce pudoris: 115
 
si secreta magis ducis in antra, sequor.’
 
credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit
 
et latet et nullo est invenienda modo.
 
viderat hanc Ianus visaeque cupidine captus
 
ad duram verbis mollibus usus erat. 120
← Önceki Kitap 6 · 6 / 41 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme