Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 6

 
dulcis erat mercede labor, tempusque secutum,
 
quod subito gratae frangeret artis opus ...1
 
adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
 
artifices solos iusserat esse decem.
 
exilio mutant urbem Tiburque recedunt. 665
 
exilium quodam tempore Tibur erat!
 
quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris:
 
ducit supremos naenia nulla toros,
 
servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
 
Tibure, sed longo tempore liber erat. 670
 
rure dapes parat ille suo turbamque canoram
 
convocat; ad festas convenit illa dapes.
 
nox erat, et vinis oculique animique natabant,
 
cum praecomposito nuntius ore venit,
 
atque ita quid cessas convivia solvere? dixit 675
 
auctor vindictae nam venit ecce tuae.’
 
nec mora, convivae valido titubantia vino
 
membra movent: dubii stantque labantque pedes,
 
at dominus 1 discedite ‘ait plaustroque morantes
 
sustulit: in plaustro scirpea lata fuit. 680
← Önceki Kitap 6 · 34 / 41 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme