Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 6

 
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,
 
quo brevius muris oppida multa tenent,
 
haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
 
sed quia luxuria visa nocere sua,
 
sustinuit tantas operum subvertere moles 645
 
totque suas heres perdere Caesar opes,
 
sic agitur censura et sic exempla parantur,
 
cum iudex, alios quod monet, ipse facit. 12. CN 13. D EID — N
 
Nulla nota est veniente die, quam dicere possis.
 
Idibus Invicto sunt data templa Iovi. 650
 
et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
 
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
 
‘cur vagus incedit tota tibicen in urbe?
 
quid sibi personae, quid stola longa volunt?’
 
sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: ( 655
 
possim utinam doctae verba referre deae!)
 
‘temporibus veterum tibicinis usus avorum
 
magnus et in magno semper honore fuit.
 
cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
 
cantabat maestis tibia funeribus: 660
← Önceki Kitap 6 · 33 / 41 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme