Kitap 6
parcite, matronae, vetitas attingere vestes:
sollemni satis est voce movere preces,
sitque caput semper Romano tectus amictu,
qui rex in nostra septimus urbe fuit.
arserat hoc templum, signo tamen ille pepercit
625
ignis: opem nato Mulciber ipse tulit,
namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
praesignis facie Corniculana fuit.
hanc secum Tanaquil sacris de more peractis
iussit in ornatum fundere vina focum:
630
hic inter cineres obsceni forma virilis
aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis,
iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa
Servius a caelo semina gentis habet.
signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco
635
contigit, inque comis flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est
porticus, immensae tecta fuisse domus;
640