Kitap 6
Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus
vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene rebellaras, et leto consulis omnes
attoniti Mauras pertimuere manus.
spem metus expulerat, cum Menti vota senatus
245
suscipit, et melior protinus illa venit.
aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
illa dies, qua sunt vota soluta deae. 9. H VEST FER — VESTAE
Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,
ad tua si nobis sacra venire licet.
250
in prece totus eram: caelestia numina sensi,
laetaque purpurea luce refulsit humus,
non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
te, dea, nec fueras aspicienda viro;
sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,
255
cognita sunt nullo praecipiente mihi.
dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
cum flammae custos aede recepta dea est,
regis opus placidi, quo non metuentius ullum
numinis ingenium terra Sabina tulit.
260