Thesauros Literature didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 5

 
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
 
terra rubens crater, pocula fagus erant,
 
verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:
 
omne feres.’ placidi verba fuere senis:
 
‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae 525
 
cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,
 
huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
 
coniugio dixi sola fruere meo.
 
et dixi et servo, sed enim diversa voluntas
 
est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’ 530
 
annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci
 
constiterant — pudor est ulteriora loqui —
 
tum superiniecta texere madentia terra;
 
iamque decem menses, et puer ortus erat.
 
hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona: 535
 
perdidit antiquum littera prima sonum,
 
creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,
 
ille deae custos, ille satelles erat.
 
verba movent iram non circumspecta deorum:
 
quam nequeam dixit vincere, nulla fera est. 540
← Önceki Kitap 5 · 27 / 37 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme